Soleo saepe ante oculos ponere, idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum,
omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis clarissimorum regum res gestas, cum tuis nec
contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec
dissimilitudine bellorum posse conferri; nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam
potuisse peragrari, quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae sunt.
Et prima post Osdroenam quam, ut dictum est, ab hac descriptione discrevimus, Commagena, nunc
Euphratensis, clementer adsurgit, Hierapoli, vetere Nino et Samosata civitatibus amplis inlustris.
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus adfligebat. Namque et Isauri, quibus est
usitatum saepe pacari saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris,
alente inpunitate adulescentem in peius audaciam ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles
spiritus inrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod
eorum capiti quidam consortes apud Iconium Pisidiae oppidum in amphitheatrali spectaculo feris
praedatricibus obiecti sunt praeter morem.
Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra modum delatae dignitatis sese
efferens insolenter, vir quidem prudens et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium
doctrinarum minus quam nobilem decuerat institutus, quo administrante seditiones sunt concitatae graves
ob inopiam vini: huius avidis usibus vulgus intentum ad motus asperos excitatur et crebros.
Has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans
funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato Tigrane regnis Armeniorum abstractas dicioni
Romanae coniunxit.
Cum autem commodis intervallata temporibus convivia longa et noxia coeperint apparari vel distributio
sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur an exceptis his quibus vicissitudo debetur,
peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio id placuerit fieri, is adhibetur qui pro
domibus excubat aurigarum aut artem tesserariam profitetur aut secretiora quaedam se nosse
confingit.